- ANTISTHENES
- ANTISTHENESPatre Atheniensi, matre vero Phrygiâ natus, Philosophus, posteaquam docuisset Rheroricam, audisletque Socratem, dixisse fertur discipluis, Abite et magistrum quaerite, ego enim iam reperi, statimque venditis, quae habebat, et publice distributis, nihil sibi praeter palliolum reservavit. Princeps fuit Cynicae sectae, et ad audiendum Socratem, quottidie ibat ex Piraeeo, 40. stadiis emensis, acutus magis quam eruditus. Praeceptor Diogenis fuit. Patientiam et duritiem adamavit. Multos populates esse Deos asserebat, unum tamen naturalem rerum omnium arrificem: Cui illud Plut. tribuit: Ad Rem publicam accedenum est, ut ad ignem; μήτε λίκν ἐγγὺς, ἵνα μὴ καί???ς, μήτε πόῤρ´ω ἵα μὴ ῥιγώσης. i. e. nequemmis prope, ne urairs; neque nimis procnl, ne frigeas. Idem Pontio cuidam adolescenti, cum ei se in disciplinam tradere vellet, rogaretque, quibusnam rebus sibi opus eslet, respondit, βιβλιαρίου καινοῦ, καὶ γραφίου, καὶ πινακιδίου καινοῦ, τὸν νοῦν παρεμφαίνων, libro novô, et graphiô et tabellâ novâ; mentem indigitans. Interrogatus item, quid omnium esset apud homines beatissimum? εὐτυχοῦντα, ἔφη, ἀποθανεῖν, felicem, dixit, mori. Et familiari apud se deploranti, quod commentatia perdidisset, oportebat, inquit, εν τῇ ψυχῇ αὐτα, καὶ μὴ εν ταῖς χάρταις γράφειν, animo illa non chartae, inscribere. Rutsum interrogatus, Quaenam esser disciplina maxime necessaria? mala, inquit, dediscere: τῶ μαθημάτων ἀναγκαίοτατον τὰ κακὰ ὑπομαθεῖν. Denique eosdem dixit esse τοὺς εὐγενεῖς, καὶ τοὺς εὐεβγέτας, nobiles, et beneficos. Diog. Laert. Scripsit 10. ingentia volumina, ut idem auctor refert. Fuit et Antisthenes, Heracliti discipulus: Alius Ephesius; Tertius Rhodius Historicus, uti tradit Laertius. Fuit et Antisthenes Sybarita. Antisthenes etiam Peripatericus Philosophus citatur a Phlegonte Tralliano. Mirabil. c. 3. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 325.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.